Vulgate(i)
 1     confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
 2     dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
 3     dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
 4     dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
 5     cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
 6     Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
 7     Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
 8     melius est sperare in Domino quam sperare in homine
 9     melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
 10     omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
 11     circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
 12     circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
 13     inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
 14     fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
 15     vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
 16     dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
 17     non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
 18     corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
 19     aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
 20     haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
 21     confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
 22     lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
 23     a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
 24     haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
 25     obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
 26     benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
 27     Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
 28     Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
 29     confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius