Proverbs 6:16-19

Vulgate(i) 16 sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius 17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem 18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum 19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias