Proverbs 6:16-19

Clementine_Vulgate(i) 16 [Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, 18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, 19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]