Numbers 32:26-29

Vulgate(i) 26 parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad 27 nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris 28 praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos 29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem