Matthew 3:2-8

Vulgate(i) 2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum 3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius 4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre 5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen 6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua 7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira 8 facite ergo fructum dignum paenitentiae