Matthew 21:29-32

Vulgate(i) 29 ille autem respondens ait nolo postea autem paenitentia motus abiit 30 accedens autem ad alterum dixit similiter at ille respondens ait eo domine et non ivit 31 quis ex duobus fecit voluntatem patris dicunt novissimus dicit illis Iesus amen dico vobis quia publicani et meretrices praecedunt vos in regno Dei 32 venit enim ad vos Iohannes in via iustitiae et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea ut crederetis ei