Jonah 3:8-10

Vulgate(i) 8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum 9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus 10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit