Matthew 27:3-7

Vulgate(i) 3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris 5 et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit 6 principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est 7 consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum