Job 20:15-29

Vulgate(i) 15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae 17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri 18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit 19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum 28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino