Matthew 10:1-5

Vulgate(i) 1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem 2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius 3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus 4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum 5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis