Mark 7:24-31

Vulgate(i) 24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere 25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius 26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius 27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus 28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum 29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua 30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse 31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos