Mark 7:18-20

Vulgate(i) 18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas 20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem