Mark 7:15-19

Vulgate(i) 15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem 16 si quis habet aures audiendi audiat 17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam 18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare 19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas