Mark 6:46-52

Vulgate(i) 46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare 47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra 48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos 49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt 50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere 51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant 52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum