Mark 6:19-28

Vulgate(i) 19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat 20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat 21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi 23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei 24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae 25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae 26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare 27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere 28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae