Mark 5:35-38

Vulgate(i) 35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum 36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede 37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi 38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum