Luke 9:38-42

Vulgate(i) 38 et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi 39 et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum 40 et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt 41 respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum 42 et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit