Luke 7:37-50

Vulgate(i) 37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti 38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat 39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est 40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic 41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta 42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget 43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti 44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit 45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos 46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos 47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit 48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata 49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit 50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace