Vulgate(i)
55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
24 1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento