Luke 1:24-26

Vulgate(i) 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines 26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth