Luke 15:11-24

Vulgate(i) 11 ait autem homo quidam habuit duos filios 12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam 13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose 14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere 15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos 16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat 17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo 18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis 20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum 21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus 22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes 23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari