Luke 14:26-35

Vulgate(i) 26 si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 27 et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus 28 quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 29 ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 30 dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare 31 aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se 32 alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt 33 sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus 34 bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur 35 neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat