Ezekiel 33:11-20

Vulgate(i) 11 dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel 12 tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit 13 etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur 14 sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam 15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur 16 omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet 17 et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est 18 cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis 19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis 20 et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel