1 Corinthians 8:8-13

Vulgate(i) 8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus 9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus 10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem