Matthew 24:21-29

Clementine_Vulgate(i) 21 { erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.} 22 { Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.} 23 { Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.} 24 { Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.} 25 { Ecce prædixi vobis.} 26 { Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.} 27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.} 28 { Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.} 29 { Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:}