Matthew 24

Clementine_Vulgate(i) 1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. 2 { Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.} 3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? 4 { Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:} 5 { multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.} 6 { Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:} 7 { consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:} 8 { hæc autem omnia initia sunt dolorum.} 9 { Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.} 10 { Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.} 11 { Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.} 12 { Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:} 13 { qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.} 14 { Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.} 15 { Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:} 16 { tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:} 17 { et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:} 18 { et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.} 19 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!} 20 { Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:} 21 { erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.} 22 { Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.} 23 { Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.} 24 { Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.} 25 { Ecce prædixi vobis.} 26 { Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.} 27 { Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.} 28 { Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.} 29 { Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:} 30 { et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.} 31 { Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.} 32 { Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:} 33 { ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.} 34 { Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.} 35 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.} 36 { De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.} 37 { Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:} 38 { sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,} 39 { et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.} 40 { Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.} 41 { Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.} 42 { Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.} 43 { Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.} 44 { Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.} 45 { Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?} 46 { Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.} 47 { Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.} 48 { Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:} 49 { et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:} 50 { veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:} 51 { et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.}