Matthew 24:1 Cross References - Clementine_Vulgate

1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

Jeremiah 6:8

8 Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.

Ezekiel 8:6

6 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.

Ezekiel 10:17-19

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis. 18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. 19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

Ezekiel 11:22-23

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea: 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

Hosea 9:12

12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus; sed et væ eis cum recessero ab eis!

Matthew 21:23

23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?

Matthew 23:39

39 { Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.}

Mark 13:1-37

1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. 2 { Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.} 3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? 5 { Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:} 6 { multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.} 7 { Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.} 8 { Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.} 9 { Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.} 10 { Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.} 11 { Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.} 12 { Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.} 13 { Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.} 14 { Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes:} 15 { et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:} 16 { et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.} 17 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.} 18 { Orate vero ut hieme non fiant.} 19 { Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.} 20 { Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.} 21 { Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.} 22 { Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.} 23 { Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.} 24 { Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:} 25 { et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.} 26 { Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.} 27 { Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.} 28 { A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:} 29 { sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.} 30 { Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.} 31 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.} 32 { De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.} 33 { Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.} 34 { Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,} 35 { vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),} 36 { ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.} 37 { Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.}

Luke 21:5-36

5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6 { Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.} 7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8 { Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.} 9 { Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.} 10 { Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.} 11 { Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.} 12 { Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum:} 13 { continget autem vobis in testimonium.} 14 { Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:} 15 { ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.} 16 { Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:} 17 { et eritis odio omnibus propter nomen meum:} 18 { et capillus de capite vestro non peribit.} 19 { In patientia vestra possidebitis animas vestras.} 20 { Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus:} 21 { tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam,} 22 { quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.} 23 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.} 24 { Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.} 25 { Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum:} 26 { arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi: nam virtutes cælorum movebuntur:} 27 { et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.} 28 { His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.} 29 { Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:} 30 { cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.} 31 { Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.} 32 { Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.} 33 { Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.} 34 { Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:} 35 { tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.} 36 { Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.}

John 2:20

20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.