Clementine_Vulgate(i)
1 Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
2 Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,
3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
4 Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
5 { Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis:}
6 { sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.}
7 { Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum.}
8 { Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date.}
9 { Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris:}
10 { non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo.}
11 { In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis.}
12 { Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.}
13 { Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.}
14 { Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.}
15 { Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.}
16 { Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.}
17 { Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos:}
18 { et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.}
19 { Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini:}
20 { non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.}
21 { Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient:}
22 { et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.}
23 { Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.}
24 { Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum:}
25 { sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus?}
26 { Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur.}
27 { Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta.}
28 { Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.}
29 { Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.}
30 { Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.}
31 { Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos.}
32 { Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.}
33 { Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.}
34 { Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium:}
35 { veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam:}
36 { et inimici hominis, domestici ejus.}
37 { Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.}
38 { Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.}
39 { Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.}
40 { Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit.}
41 { Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.}
42 { Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.}