Matthew 11

Clementine_Vulgate(i) 1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum. 2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, 3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? 4 { Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.} 5 { Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:} 6 { et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.} 7 { Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?} 8 { Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.} 9 { Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.} 10 { Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.} 11 { Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.} 12 { A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.} 13 { Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt:} 14 { et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.} 15 { Qui habet aures audiendi, audiat.} 16 { Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus} 17 { dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.} 18 { Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Dæmonium habet.} 19 { Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.} 20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam: 21 { Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.} 22 { Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.} 23 { Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.} 24 { Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.} 25 { In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.} 26 { Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.} 27 { Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.} 28 { Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.} 29 { Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.} 30 { Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.}