Clementine_Vulgate(i)
38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
39 { Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.}
40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
41 { Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge.}
42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.