Mark 4

Clementine_Vulgate(i) 1 Et iterum cœpit docere ad mare: et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat: 2 et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua: 3 { Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.} 4 { Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt illud.} 5 { Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:} 6 { et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.} 7 { Et aliud cecidit in spinas: et ascenderunt spinæ, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.} 8 { Et aliud cecidit in terram bonam: et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.} 9 { Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat.} 10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam. 11 { Et dicebat eis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt:} 12 { ut videntes videant, et non videant: et audientes audiant, et non intelligant: nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.} 13 { Et ait illis: Nescitis parabolam hanc? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis?} 14 { Qui seminat, verbum seminat.} 15 { Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.} 16 { Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:} 17 { et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.} 18 { Et alii sunt qui in spinas seminantur: hi sunt qui verbum audiunt,} 19 { et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.} 20 { Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.} 21 { Et dicebat illis: Numquid venit lucerna ut sub modo ponatur, aut sub lecto? nonne ut super candelabrum ponatur?} 22 { Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.} 23 { Si quis habet aures audiendi, audiat.} 24 { Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.} 25 { Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.} 26 { Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,} 27 { et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.} 28 { Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.} 29 { Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.} 30 { Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?} 31 { Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:} 32 { et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.} 33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire: 34 sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. 35 { Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.} 36 Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. 37 Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis. 38 Et erat ipse in puppi super cervical dormiens: et excitant eum, et dicunt illi: Magister, non ad te pertinet, quia perimus? 39 { Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna.} 40 { Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem?} 41 (4:40b)et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei?