Luke 7:28-35

Clementine_Vulgate(i) 28 { Dico enim vobis: major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est: qui autem minor est in regno Dei, major est illo.} 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 { Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?} 32 { Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.} 33 { Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Dæmonium habet.} 34 { Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.} 35 { Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.}