Clementine_Vulgate(i)
34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36 { Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.}
37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38 { Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?}
39 { videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.}
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.