Luke 24:34 Cross References - Clementine_Vulgate

34 dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

Mark 16:7

7 Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

Luke 22:54-62

54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. 57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. 59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est. 60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 { Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.} 62 Et egressus foras Petrus flevit amare.

1 Corinthians 15:5

5 et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.