Clementine_Vulgate(i)
3 { Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:}
4 { baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus?}
5 At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
6 Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
7 Et responderunt se nescire unde esset.
8 { Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.}