Luke 19

Clementine_Vulgate(i) 1 Et ingressus perambulabat Jericho. 2 Et ecce vir nomine Zachæus: et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives: 3 et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. 4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum: quia inde erat transiturus. 5 { Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachæe, festinans descende: quia hodie in domo tua oportet me manere.} 6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus: et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9 { Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.} 10 { Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.} 11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 { Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.} 13 { Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio.} 14 { Cives autem ejus oderant eum: et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos.} 15 { Et factum est ut rediret accepto regno: et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.} 16 { Venit autem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit.} 17 { Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.} 18 { Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas.} 19 { Et huic ait: Et tu esto super quinque civitates.} 20 { Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario:} 21 { timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.} 22 { Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi:} 23 { et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam?} 24 { Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.} 25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26 { Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.} 27 { Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.} 28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30 { dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.} 31 { Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.} 32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? 34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via: 37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis. 39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. 40 { Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.} 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: 42 { Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.} 43 { Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:} 44 { et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.} 45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46 { dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.} 47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere: 48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.