Luke 15:22-32

Clementine_Vulgate(i) 22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:} 23 { et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:} 24 { quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.} 25 { Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:} 26 { et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.} 27 { Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.} 28 { Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.} 29 { At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.} 30 { Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.} 31 { At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:} 32 { epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.}