Luke 16

Clementine_Vulgate(i) 1 { Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.} 2 { Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuæ: jam enim non poteris villicare.} 3 { Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.} 4 { Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.} 5 { Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?} 6 { At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.} 7 { Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.} 8 { Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.} 9 { Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.} 10 { Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.} 11 { Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis?} 12 { Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?} 13 { Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhærebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.} 14 Audiebant autem omnia hæc pharisæi, qui erant avari: et deridebant illum. 15 { Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.} 16 { Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.} 17 { Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere.} 18 { Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur.} 19 { Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.} 20 { Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,} 21 { cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.} 22 { Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.} 23 { Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus:} 24 { et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.} 25 { Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:} 26 { et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.} 27 { Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei:} 28 { habeo enim quinque fratres: ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.} 29 { Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.} 30 { At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.} 31 { Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.}