Clementine_Vulgate(i)
16 { Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.}
17 { In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!}
18 { surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:}
19 { jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.}
20 { Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.}
21 { Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.}
22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:}
23 { et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:}
24 { quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.}