Job 16

Clementine_Vulgate(i) 1 Respondens autem Job, dixit: 2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis. 3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? 4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: 5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; (16:6) roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. 6 (16:7) Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. 7 (16:8) Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. 8 (16:9) Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. 9 (16:10) Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. 10 (16:11) Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. 11 (16:12) Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. 12 (16:13) Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. 13 (16:14) Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. 14 (16:15) Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas. 15 (16:16) Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. 16 (16:17) Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. 17 (16:18) Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. 18 (16:19) Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus: 19 (16:20) ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. 20 (16:21) Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus: 21 (16:22) atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. 22 (16:23) Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]