2 Kings 21:18-25

Clementine_Vulgate(i) 18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo. 19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. 20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. 21 Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas: 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. 23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. 24 Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. 25 Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda?