2 Kings 21:18-25

Vulgate(i) 18 dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo 19 viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba 20 fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius 21 et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas 22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini 23 tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua 24 percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo 25 reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda