Job 22:14 Cross References - Vulgate

14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat

Job 26:9

9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam

Job 34:22

22 non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem

Psalms 33:14

14 de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae

Psalms 97:2

2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

Psalms 139:1-2

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

Psalms 139:11-12

11 si dixero forte tenebrae operient me nox quoque lux erit circa me 12 nec tenebrae habent tenebras apud te et nox quasi dies lucet similes sunt tenebrae et lux

Jeremiah 23:24

24 si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non caelum et terram ego impleo ait Dominus

Luke 12:2-3

2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur 3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.