Job 21 Cross References - Vulgate

1 respondens autem Iob dixit 2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete 4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari 5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro 6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor 7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis 8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum 9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos 10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo 11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus 12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi 13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt 14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me 17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui 18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet 20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet 21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur 22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat 23 iste moritur robustus et sanus dives et felix 24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur 25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus 26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos 27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas 28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum 29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis 30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur 31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi 32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit 33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles 34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati

Genesis 3:19

19 in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

Genesis 4:7

7 nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

Genesis 4:21

21 et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo

Genesis 31:27

27 cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara

Genesis 49:6

6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

Exodus 5:2

2 at ille respondit quis est Dominus ut audiam vocem eius et dimittam Israhel nescio Dominum et Israhel non dimittam

Exodus 6:9

9 narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum

Exodus 15:7

7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam

Exodus 20:5

5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me

Exodus 23:26

26 non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo

Numbers 16:26-34

26 dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum 27 cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia 28 et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim 29 si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus 30 sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum 31 confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum 32 et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia 33 descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis 34 at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

Deuteronomy 7:10

10 et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur

Deuteronomy 7:13-14

13 et diliget te ac multiplicabit benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae frumento tuo atque vindemiae oleo et armentis gregibus ovium tuarum super terram pro qua iuravit patribus tuis ut daret eam tibi 14 benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis

Deuteronomy 28:11

11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi

Deuteronomy 32:34

34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

Deuteronomy 32:41

41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

Judges 9:7

7 quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus

Judges 18:19

19 cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel

1 Samuel 1:16

16 ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens

2 Samuel 3:39

39 ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam

2 Samuel 12:7-12

7 dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu Saul 8 et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora 9 quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum Ammon 10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua 11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius 12 tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solis

2 Samuel 17:8

8 et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo

1 Kings 17:12

12 quae respondit vivit Dominus Deus tuus quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria et paululum olei in lecytho en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo ut comedamus et moriamur

1 Kings 21:19-24

19 et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem 20 et ait Ahab ad Heliam num invenisti me inimice mee qui dixit inveni eo quod venundatus sis ut faceres malum in conspectu Domini 21 ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israhel 22 et dabo domum tuam sicut domum Hieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Ahia quia egisti ut me ad iracundiam provocares et peccare fecisti Israhel 23 sed et de Hiezabel locutus est Dominus dicens canes comedent Hiezabel in agro Hiezrahel 24 si mortuus fuerit Ahab in civitate comedent eum canes si autem mortuus fuerit in agro comedent eum volucres caeli

2 Kings 6:26-27

26 cumque rex Israhel transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex 27 qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quae respondit

Job 1:3

3 et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

Job 1:21

21 et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum

Job 2:12

12 cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum

Job 3:17-19

17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore 18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris 19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo 20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt

Job 3:22

22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum

Job 4:8-11

8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos 9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos 10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt 11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt

Job 4:18

18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem

Job 5:3-4

3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim

Job 5:3-5

3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat

Job 5:4-5

4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

Job 6:11

11 quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam

Job 7:11-21

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 7:11

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae 12 numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere 13 si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo 14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties 15 quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea 16 desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei 17 quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum 18 visitas eum diluculo et subito probas illum 19 usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam 20 peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis 21 cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam

Job 8:3-6

3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est 4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae 5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus 6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae

Job 8:22

22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

Job 9:18

18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus

Job 9:34

34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

Job 10:1-2

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

Job 10:1

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae 2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

Job 12:4-5

4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas 5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum 6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum

Job 12:9-10

9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit 10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis

Job 13:3-4

3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio 4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

Job 13:4

4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum

Job 13:9

9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis

Job 13:13

13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit

Job 13:25

25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris

Job 14:5

5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt

Job 14:21

21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget

Job 15:11

11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent

Job 15:15

15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius

Job 15:20-35

20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius 21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

Job 15:21-35

21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur 22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium 23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies 24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium 25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est 26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est 27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet

Job 15:27-35

27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet 28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae 29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam 30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui 31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit 32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet 33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum 34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt 35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos

Job 16:2

2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

Job 16:10

10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

Job 16:20

20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

Job 17:2

2 non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus

Job 17:8

8 stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur

Job 17:14

14 putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus

Job 17:16

16 in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi

Job 18:2

2 usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur

Job 18:5-6

5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

Job 18:11

11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

Job 18:18

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

Job 19:20-21

20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos 21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me

Job 19:26

26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum

Job 20:5

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

Job 20:7

7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

Job 20:10

10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum 11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient

Job 20:22-23

22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Job 20:23

23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum

Job 20:28

28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Job 21:19

19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet

Job 22:17

17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me

Job 22:24

24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos

Job 24:20

20 obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum

Job 24:24

24 elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur

Job 27:19

19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

Job 29:9

9 principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

Job 30:23

23 scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

Job 31:37

37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

Job 32:3

3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob

Job 33:1

1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

Job 33:31-33

31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar 32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum 33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

Job 34:2

2 audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me

Job 34:9

9 dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo

Job 34:17-19

17 numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas 18 qui dicit regi apostata qui vocat duces impios 19 qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi

Job 35:3

3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero

Job 35:11

11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos

Job 36:11

11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria

Job 36:22

22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus

Job 40:2

2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

Job 40:4

4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

Job 41:11

11 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

Job 42:7

7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob

Psalms 1:1

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit

Psalms 1:4

4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus

Psalms 10:4

4 blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Psalms 12:4

4 qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est

Psalms 17:10

10 adipe suo concluserunt et ore locuti sunt superbe

Psalms 17:14

14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum

Psalms 22:1-3

1 victori pro cervo matutino canticum Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei 2 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi 3 et tu sancte habitator Laus Israhel

Psalms 32:10

10 multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit

Psalms 35:5

5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

Psalms 37:35

35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

Psalms 39:9

9 obmutui non aperiam os meum quia tu fecisti

Psalms 42:11

11 quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

Psalms 49:6-7

6 qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 7 fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo

Psalms 49:14

14 quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum

Psalms 49:17

17 neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius

Psalms 50:21

21 haec fecisti et tacui existimasti futurum me similem tui arguam te et proponam te ante oculos tuos

Psalms 52:5-7

5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper

Psalms 52:5-6

5 sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper 6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt

Psalms 52:6-6

6 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt 7 ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis

Psalms 54:5

5 reddet malum insidiatoribus meis in veritate tua disperde eos

Psalms 55:23

23 tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

Psalms 59:4

4 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper

Psalms 60:3

3 dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui

Psalms 73:3-12

3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

Psalms 73:4

4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi

Psalms 73:4-5

4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

Psalms 73:5

5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis

Psalms 73:5-5

5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso 10 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias 11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 12 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis

Psalms 73:19

19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

Psalms 75:8

8 et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti

Psalms 77:3-9

3 recogitabam dies antiquos annos pristinos

Psalms 77:3

3 recogitabam dies antiquos annos pristinos 4 recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum 5 ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra 6 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione 7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper 8 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi 9 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

Psalms 82:1

1 canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat

Psalms 83:13

13 Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti

Psalms 88:15

15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

Psalms 90:7-9

7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens

Psalms 102:1

1 mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem

Psalms 102:24

24 adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos

Psalms 107:41

41 et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

Psalms 109:9-31

9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum 16 eo quod non est recordatus facere misericordiam 17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur 20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam 21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me 22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus 23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta 24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo 25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum 26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam 27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam 28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur 29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua 30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Psalms 110:5

5 Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges

Psalms 113:5-6

5 quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans 6 humilia respicit in caelo et in terra

Psalms 119:86

86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi

Psalms 119:120

120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

Psalms 127:3-5

3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Psalms 129:8

8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Psalms 142:2-3

2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

Psalms 144:13-14

13 ut sint filii nostri quasi plantatio crescens in adulescentia sua filiae nostrae quasi anguli ornati ad similitudinem templi 14 promptuaria nostra plena et supereffundentia ex hoc in illud pecora nostra in milibus et innumerabilia in conpitis nostris

Proverbs 1:7

7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt

Proverbs 1:10

10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 1:29

29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint

Proverbs 3:8

8 sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum

Proverbs 5:8

8 longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius

Proverbs 11:4

4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte

Proverbs 13:9

9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

Proverbs 14:10

10 cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus

Proverbs 16:4

4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum

Proverbs 17:6

6 corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui

Proverbs 20:20

20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

Proverbs 24:20

20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur

Proverbs 30:9

9 ne forte saturatus inliciar ad negandum et dicam quis est Dominus et egestate conpulsus furer et peierem nomen Dei mei

Proverbs 30:32

32 et qui stultus apparuit postquam elatus est in sublime si enim intellexisset ori inposuisset manum

Ecclesiastes 1:4

4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat

Ecclesiastes 2:18-19

18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Ecclesiastes 6:2

2 vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est

Ecclesiastes 8:8

8 non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium

Ecclesiastes 9:1-2

1 omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit 2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

Ecclesiastes 9:2

2 sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat

Ecclesiastes 12:7

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum

Isaiah 5:12

12 cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis

Isaiah 5:24

24 propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt

Isaiah 14:11

11 detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

Isaiah 14:21

21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum

Isaiah 17:13

13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

Isaiah 22:13

13 et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos et iugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur

Isaiah 29:5

5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt

Isaiah 30:11

11 auferte a me viam declinate a me semitam cesset a facie nostra Sanctus Israhel

Isaiah 38:15-17

15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae 16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me 17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea

Isaiah 40:13-14

13 quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi 14 cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae ostendit illi

Isaiah 40:22-23

22 qui sedet super gyrum terrae et habitatores eius sunt quasi lucustae qui extendit velut nihilum caelos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum 23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint iudices terrae velut inane fecit 24 et quidem neque plantatos neque satos neque radicato in terra trunco eorum repente flavit in eos et aruerunt et turbo quasi stipulam auferet eos

Isaiah 41:15-16

15 ego posui te quasi plaustrum triturans novum habens rostra serrantia triturabis montes et comminues et colles quasi pulverem pones 16 ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israhel laetaberis

Isaiah 45:9

9 vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est

Isaiah 45:19

19 non in abscondito locutus sum in loco terrae tenebroso non dixi semini Iacob frustra quaerite me ego Dominus loquens iustitiam adnuntians recta

Isaiah 51:17

17 elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces

Isaiah 53:4-6

4 vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum 5 ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus 6 omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum

Isaiah 55:2

2 quare adpenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra

Isaiah 57:19-21

19 creavi fructum labiorum pacem pacem ei qui longe est et qui prope dixit Dominus et sanavi eum 20 impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum 21 non est pax dixit Deus meus impiis

Isaiah 59:13

13 peccare et mentiri contra Dominum et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri ut loqueremur calumniam et transgressionem concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii

Jeremiah 2:33-35

33 quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas 34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi 35 et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi

Jeremiah 12:1-3

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt 2 plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum 3 et tu Domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis

Jeremiah 13:24

24 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto

Jeremiah 25:15-16

15 quia sic dicit Dominus exercituum Deus Israhel sume calicem vini furoris huius de manu mea et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te 16 et bibent et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos

Jeremiah 31:29

29 in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt

Jeremiah 51:7

7 calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino eius biberunt gentes et ideo commotae sunt

Lamentations 3:19-20

19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis 20 ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

Ezekiel 4:16-17

16 et dixit ad me fili hominis ecce ego conteram baculum panis in Hierusalem et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in angustia bibent 17 ut deficientibus pane et aqua corruat unusquisque ad fratrem suum et contabescant in iniquitatibus suis

Ezekiel 12:18

18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe

Ezekiel 18:2

2 quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israhel dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt

Ezekiel 18:14

14 quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui quae fecit timuerit et non fecerit simile eis

Ezekiel 18:19-20

19 et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius iudicium et iustitiam operatus est omnia praecepta mea custodivit et fecit illa vita vivet 20 anima quae peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum

Ezekiel 32:21-32

21 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio 22 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio 23 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium 24 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum 25 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt 26 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium 27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium 28 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio 29 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum 30 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum 31 vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus 32 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus

Daniel 4:17

17 in sententia vigilum decretum est et sermo sanctorum et petitio donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum et cuicumque voluerit dabit illud et humillimum hominem constituet super eo

Hosea 13:3

3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

Hosea 13:6

6 iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati elevaverunt cor suum et obliti sunt mei

Amos 5:13

13 ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est

Amos 6:4-6

4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti 5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici 6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph

Micah 7:16

16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua ponent manus super os aures eorum surdae erunt

Nahum 1:2

2 Deus aemulator et ulciscens Dominus ulciscens Dominus et habens furorem ulciscens Dominus in hostes suos et irascens ipse inimicis suis

Nahum 1:10

10 quia sicut spinae se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena

Habakkuk 1:13

13 mundi sunt oculi tui ne videas malum et respicere ad iniquitatem non poteris quare non respicis super inique agentes et taces devorante impio iustiorem se

Habakkuk 1:15-16

15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit

Habakkuk 1:15

15 totum in hamo sublevavit traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo super hoc laetabitur et exultabit 16 propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus

Habakkuk 2:9-11

9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali 10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua 11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit

Habakkuk 3:16

16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

Zephaniah 1:15

15 dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis

Zechariah 5:4

4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius

Malachi 1:13-14

13 et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus 14 maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 3:12

12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

Matthew 6:19-20

19 nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur 20 thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

Matthew 7:7

7 petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis

Matthew 16:27

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius

Matthew 23:31-35

31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt 32 et vos implete mensuram patrum vestrorum 33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae 34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem 35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare

Matthew 24:38-39

38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe 39 et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis

Matthew 25:8

8 fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur

Matthew 26:38

38 tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum

Mark 6:18

18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui

Luke 5:22

22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

Luke 8:28

28 is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas

Luke 8:37

37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est

Luke 12:16-21

16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit 17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos 18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea 19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare

Luke 12:19-20

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 12:20-20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt 21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

Luke 12:46

46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

Luke 16:2

2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare

Luke 16:19

19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide

Luke 16:22

22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno 23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius

Luke 16:25

25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Luke 16:27-28

27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei 28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum

Luke 17:28-29

28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

John 3:19-20

19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera 20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius

John 8:45-47

45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi 46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi 47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis

John 15:23-24

23 qui me odit et Patrem meum odit 24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum

John 16:24

24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum

Acts 24:25

25 disputante autem illo de iustitia et castitate et de iudicio futuro timefactus Felix respondit quod nunc adtinet vade tempore autem oportuno accersiam te

Romans 1:28

28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt

Romans 2:5

5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

Romans 2:8-9

8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio 9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

Romans 8:7

7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 34 quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit

Romans 12:19

19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus

1 Corinthians 2:16

16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus

1 Corinthians 6:3

3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia

2 Corinthians 5:21

21 eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

Galatians 2:11

11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat

2 Thessalonians 2:10-12

10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

2 Timothy 4:3-4

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

2 Timothy 4:14

14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius

Hebrews 2:1

1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus

Hebrews 9:27

27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium

James 2:13

13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

1 Peter 2:19

19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste

2 Peter 2:4

4 si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari

2 Peter 2:9-17

9 novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare 10 magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes 11 ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium 12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt 13 percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum 14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit 16 correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam 17 hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur

2 Peter 3:7

7 caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum

Jude 1:6

6 angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

Jude 1:13

13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

Revelation 6:17

17 quoniam venit dies magnus irae ipsorum et quis poterit stare

Revelation 13:2-7

2 et bestiam quam vidi similis erat pardo et pedes eius sicut ursi et os eius sicut os leonis et dedit illi draco virtutem suam et potestatem magnam 3 et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem et plaga mortis eius curata est et admirata est universa terra post bestiam 4 et adoraverunt draconem quia dedit potestatem bestiae et adoraverunt bestiam dicentes quis similis bestiae et quis poterit pugnare cum ea 5 et datum est ei os loquens magna et blasphemiae et data est illi potestas facere menses quadraginta duo 6 et aperuit os suum in blasphemias ad Deum blasphemare nomen eius et tabernaculum eius et eos qui in caelo habitant 7 et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos et data est ei potestas in omnem tribum et populum et linguam et gentem

Revelation 14:10

10 et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni

Revelation 17:2-4

2 cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius 3 et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem 4 et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius

Revelation 18:6

6 reddite illi sicut ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius in poculo quo miscuit miscite illi duplum

Revelation 19:15

15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis

Revelation 20:1-3

1 et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua 2 et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille 3 et misit eum in abyssum et clusit et signavit super illum ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni post haec oportet illum solvi modico tempore

Revelation 20:12-15

12 et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni et libri aperti sunt et alius liber apertus est qui est vitae et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris secundum opera ipsorum 13 et dedit mare mortuos qui in eo erant et mors et inferus dederunt mortuos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum 14 et inferus et mors missi sunt in stagnum ignis haec mors secunda est stagnum ignis 15 et qui non est inventus in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.