Job 23 Cross References - Vulgate

1 respondens autem Iob dixit 2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum 3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius 4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus 5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum 8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum 9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum 10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit 11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius 13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei 15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor 16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me 17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo

Job 6:2-3

2 utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera 3 quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena

Job 7:11

11 quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae

Job 10:1

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae

Job 11:6

6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua

Psalms 32:4

4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

Psalms 77:2-9

2 prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar 3 recogitabam dies antiquos annos pristinos 4 recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum 5 ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra 6 ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione 7 numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper 8 et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi 9 recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua

Lamentations 3:19-20

19 ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis 20 ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

Job 13:3

3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio

Job 16:21

21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

Job 31:35-37

35 quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat 36 ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi 37 per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum

Job 40:1-5

1 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob 2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei 3 respondens autem Iob Domino dixit 4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum 5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

Isaiah 26:8

8 et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae

Isaiah 55:6-7

6 quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est 7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Jeremiah 14:7

7 si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimus

2 Corinthians 5:19-20

19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis 20 pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

Hebrews 4:6

6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem

Genesis 18:25-32

25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium 26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos 27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis 28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque 29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta 30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta 31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti 32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

Genesis 32:12

12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest

Exodus 32:12-13

12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui 13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

Numbers 14:13-19

13 et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum 14 et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem 15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant 16 non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine 17 magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens 18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

Joshua 7:8-9

8 mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem 9 audient Chananei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

Job 13:18

18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar

Job 37:19

19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris

Psalms 25:11

11 propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est

Psalms 43:1

1 iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me

Isaiah 43:26

26 reduc me in memoriam et iudicemur simul narra si quid habes ut iustificeris

Daniel 9:18-19

18 inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis 19 exaudi Domine placare Domine adtende et fac ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum

Job 10:2

2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices

Job 13:22-23

22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi 23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi

Job 42:2-6

2 scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio 3 quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent scientiam meam 4 audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi 5 auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te 6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere

1 Corinthians 4:3-4

3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

Job 9:4

4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit

Job 9:19

19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere

Job 9:33-34

33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus 34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat

Job 13:21

21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat

Psalms 138:3

3 in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem

Isaiah 27:4

4 indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter

Isaiah 27:8

8 in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus

Ezekiel 20:33

33 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos

Ezekiel 20:35

35 et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem

2 Corinthians 12:9-10

9 et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi 10 propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sum

Job 9:15

15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor

Isaiah 1:18

18 et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt

Jeremiah 3:5

5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti

Jeremiah 12:1

1 iustus quidem tu es Domine si disputem tecum verumtamen iusta loquar ad te quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt

Romans 3:19-22

19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati 21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

Romans 8:1

1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

Romans 8:33-34

33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat 34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

Job 9:11

11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum

Job 35:14

14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum

Psalms 10:1

1 quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae

Psalms 13:1-3

1 victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me 2 usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem 3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me

Isaiah 45:15

15 vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator

1 Timothy 6:16

16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

Psalms 89:46

46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua

Isaiah 8:17

17 et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

Genesis 18:19

19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum

Deuteronomy 8:2

2 et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quae in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non

2 Kings 20:3

3 obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno

Job 1:11-12

11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet nisi in facie tua benedixerit tibi 12 dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini

Job 2:5-6

5 alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc videbis quod in facie benedicat tibi 6 dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva

Job 42:5-8

5 auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te 6 idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere 7 postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Iob 8 sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob

Psalms 1:6

6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 17:3

3 probasti cor meum visitasti nocte conflasti me et non invenisti

Psalms 66:10

10 introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro

Psalms 139:1-3

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam 3 intellexisti malum meum de longe semitam meam et accubitionem meam eventilasti

Proverbs 17:3

3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus

Zechariah 13:9

9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus

Malachi 3:2-3

2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum 3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

John 21:17

17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas

2 Timothy 2:19

19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

Hebrews 11:17

17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones

James 1:2-4

2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis 3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur 4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes

James 1:12

12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

1 Samuel 12:2-5

2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum 3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam 5 dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus eius in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis

Job 17:9

9 et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem

Psalms 17:5

5 sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea

Psalms 18:20-24

20 retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi 21 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo 22 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me 23 et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea 24 et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius

Psalms 36:3

3 verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere

Psalms 44:18

18 omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

Psalms 125:5

5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Zephaniah 1:6

6 et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum

Luke 8:13-15

13 nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt 14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

Acts 20:18-19

18 qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim 19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum

Acts 20:33-34

33 argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi 34 ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae

Romans 2:7

7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

2 Corinthians 1:12

12 nam gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos

1 Thessalonians 2:10

10 vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus

2 Peter 2:20-22

20 si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 21 melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 22 contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti

Job 6:10

10 et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti

Job 22:22

22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo

Psalms 19:9-10

9 timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis 10 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

Psalms 119:11

11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

Psalms 119:103

103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo

Psalms 119:127

127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium

Jeremiah 15:16

16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum

Luke 12:42

42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram

Luke 12:46

46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

John 4:32

32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis

John 4:34

34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius

John 6:66-69

66 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant 67 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire 68 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei

John 8:31

31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis

Acts 14:22

22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

Hebrews 10:38-39

38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae 39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

1 Peter 2:2

2 sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem

1 John 2:19

19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

Numbers 23:19-20

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit 20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

Job 9:12-13

12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis 13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem

Job 11:10

10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei

Job 12:14

14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat

Job 34:29

29 ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines

Psalms 115:3

3 Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit

Psalms 135:6

6 omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

Proverbs 19:21

21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

Ecclesiastes 1:15

15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus

Ecclesiastes 3:14

14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur

Isaiah 14:24-27

24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi 25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur 26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes 27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam

Isaiah 46:10

10 adnuntians ab exordio novissimum et ab initio quae necdum facta sunt dicens consilium meum stabit et omnis voluntas mea fiet

Daniel 4:35

35 et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae et non est qui resistat manui eius et dicat ei quare fecisti

Romans 9:19

19 dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit

Ephesians 1:9-11

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo 10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso 11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

James 1:17

17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio

Job 7:3

3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi

Psalms 77:19

19 eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei

Psalms 97:2

2 nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius

Isaiah 40:27-28

27 quare dicis Iacob et loqueris Israhel abscondita est via mea a Domino et a Deo meo iudicium meum transibit 28 numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiae eius

Micah 6:9

9 vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud

Romans 11:33

33 o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam inconprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius

1 Thessalonians 3:3

3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus

1 Thessalonians 5:9

9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum

1 Peter 2:8

8 et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt

Job 10:15

15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

Job 23:3

3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius

Job 31:23

23 semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui

Psalms 77:3

3 recogitabam dies antiquos annos pristinos

Psalms 119:120

120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

Habakkuk 3:16

16 audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum

Deuteronomy 20:3

3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos

Ruth 1:20

20 quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit Omnipotens

Job 27:2

2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam

Psalms 22:14

14 sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei

Psalms 88:16

16 per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me

Isaiah 6:5

5 et dixi vae mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis

Isaiah 57:16

16 non enim in sempiternum litigabo neque usque ad finem irascar quia spiritus a facie mea egredietur et flatus ego faciam

Jeremiah 51:46

46 et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem

Joel 1:15

15 a a a diei quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet

2 Kings 22:20

20 idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum

Job 6:9

9 et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me

Job 15:22

22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium

Job 18:6

6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur

Job 18:18

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

Job 19:8

8 semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit

Job 22:11

11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum

Isaiah 57:1

1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.