Psalms Cross References - Vulgate

1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur 4 non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus 5 propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum 6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Genesis 5:24

24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

Genesis 39:3

3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius

Genesis 39:23

23 nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia eius opera dirigebat

Genesis 49:6

6 in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

Leviticus 26:27-28

27 sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis contra me 28 et ego incedam adversum vos in furore contrario et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra

Deuteronomy 28:2-68

2 venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te si tamen praecepta eius audieris 3 benedictus tu in civitate et benedictus in agro 4 benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum greges armentorum et caulae ovium tuarum 5 benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae 6 benedictus eris et ingrediens et egrediens 7 dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te corruentes in conspectu tuo per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua 8 emittet Dominus benedictionem super cellaria tua et super omnia opera manuum tuarum benedicetque tibi in terra quam acceperis 9 suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut iuravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius 10 videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te et timebunt te 11 abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi 12 aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo benedicet cunctis operibus manuum tuarum et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies 13 constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie et custodieris et feceris 14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos 15 quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te 16 maledictus eris in civitate maledictus in agro 17 maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae 18 maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae armenta boum tuorum et greges ovium tuarum 19 maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens 20 mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quae facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me 21 adiungat Dominus tibi pestilentiam donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam 22 percutiat te Dominus egestate febri et frigore ardore et aestu et aere corrupto ac robigine et persequatur donec pereas 23 sit caelum quod supra te est aeneum et terra quam calcas ferrea 24 det Dominus imbrem terrae tuae pulverem et de caelo descendat super te cinis donec conteraris 25 tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias et dispergaris per omnia regna terrae 26 sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae et non sit qui abigat 27 percutiat te Dominus ulcere Aegypti et parte corporis per quam stercora digeruntur scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas 28 percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis 29 et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te 30 uxorem accipias et alius dormiat cum ea domum aedifices et non habites in ea plantes vineam et non vindemies eam 31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet 32 filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die et non sit fortitudo in manu tua 33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus 34 et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui 35 percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum 36 ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris super te in gentem quam ignoras tu et patres tui et servies ibi diis alienis ligno et lapidi 37 et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis ad quos te introduxerit Dominus 38 sementem multam iacies in terram et modicum congregabis quia lucustae omnia devorabunt 39 vineam plantabis et fodies et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam quoniam vastabitur vermibus 40 olivas habebis in omnibus terminis tuis et non ungueris oleo quia defluent et peribunt 41 filios generabis et filias et non frueris eis quoniam ducentur in captivitatem 42 omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet 43 advena qui tecum versatur in terra ascendet super te eritque sublimior tu autem descendes et eris inferior 44 ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei ipse erit in caput et tu eris in caudam 45 et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi 46 et erunt in te signa atque prodigia et in semine tuo usque in sempiternum 47 eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam 48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat 49 adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu cuius linguam intellegere non possis 50 gentem procacissimam quae non deferat seni nec misereatur parvulo 51 et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec intereas et non relinquat tibi triticum vinum et oleum armenta boum et greges ovium donec te disperdat 52 et conterat in cunctis urbibus tuis et destruantur muri tui firmi atque sublimes in quibus habebas fiduciam in omni terra tua obsideberis intra portas tuas in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus 53 et comedes fructum uteri tui et carnes filiorum et filiarum tuarum quas dedit tibi Dominus Deus tuus in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus 54 homo delicatus in te et luxuriosus valde invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo 55 ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas 56 tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus 57 et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius et super liberis qui eadem hora nati sunt comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas 58 nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius quae scripta sunt in hoc volumine et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum 59 augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas 60 et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti et adherebunt tibi 61 insuper et universos languores et plagas quae non sunt scriptae in volumine legis huius inducet Dominus super te donec te conterat 62 et remanebitis pauci numero qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine quoniam non audisti vocem Domini Dei tui 63 et sicut ante laetatus est Dominus super vos bene vobis faciens vosque multiplicans sic laetabitur disperdens vos atque subvertens ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam 64 disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius et servies ibi diis alienis quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus 65 in gentibus quoque illis non quiesces neque erit requies vestigio pedis tui dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos et animam maerore consumptam 66 et erit vita tua quasi pendens ante te timebis nocte et die et non credes vitae tuae 67 mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane propter cordis tui formidinem qua terreberis et propter ea quae tuis videbis oculis 68 reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat

Deuteronomy 33:29

29 beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

Joshua 1:7-8

7 confortare igitur et esto robustus valde ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moses servus meus ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram ut intellegas cuncta quae agis 8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

Joshua 1:8-8

8 non recedat volumen legis huius de ore tuo sed meditaberis in eo diebus ac noctibus ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo tunc diriges viam tuam et intelleges eam

1 Kings 16:31

31 nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Hieroboam filii Nabath insuper duxit uxorem Hiezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum et abiit et servivit Baal et adoravit eum

1 Chronicles 22:11

11 nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te

2 Chronicles 22:3

3 sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret

2 Chronicles 31:21

21 in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo fecitque et prosperatus est

2 Chronicles 32:23

23 multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus

Job 10:3

3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

Job 14:9

9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est

Job 21:16

16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me

Job 21:18

18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit

Job 23:10

10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit

Job 23:12

12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius

Job 31:5

5 si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus

Psalms 1:6

6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Psalms 2:12

12 adorate pure ne forte irascatur et pereatis de via cum exarserit post paululum furor eius beati omnes qui sperant in eum

Psalms 5:5

5 nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum

Psalms 9:6

6 conpletae sunt solitudines in finem et civitates subvertisti periit memoria eorum cum ipsis 7 Dominus autem in sempiternum sedebit stabilivit ad iudicandum solium suum 8 et ipse iudicat orbem in iustitia iudicat populos in aequitatibus

Psalms 9:16

16 agnitus est Dominus iudicium faciens in opere manuum suarum corruit impius sonitu sempiterno

Psalms 24:3

3 quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius

Psalms 26:4-5

4 non sedi cum viris vanitatis et cum superbis non ingrediar 5 odivi ecclesiam pessimorum et cum iniquis non sedebo

Psalms 26:9

9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam

Psalms 26:12

12 pes meus stetit in recto in ecclesiis benedicam Domino

Psalms 32:1-2

1 David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2 beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus

Psalms 34:8

8 gustate et videte quoniam bonus Dominus beatus vir qui sperat in eo

Psalms 35:5

5 fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat

Psalms 36:4

4 iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet

Psalms 37:18-24

18 ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20 caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21 lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22 quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23 mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24 cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

Psalms 40:8

8 ut facerem placitum tibi Deus meus volui et legem tuam in medio ventris mei

Psalms 64:2

2 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum

Psalms 81:12

12 et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

Psalms 84:12

12 nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te

Psalms 88:1

1 canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te

Psalms 92:14

14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

Psalms 104:34

34 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum

Psalms 106:3

3 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

Psalms 112:1

1 aleph beatus vir qui timet Dominum beth in mandatis eius volet nimis

Psalms 112:10

10 res impius videbit et irascetur sen dentibus suis frendet et tabescet thau desiderium impiorum peribit

Psalms 115:12-15

12 Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron 13 benedicet timentibus Dominum parvis et magnis 14 addat Dominus super vos super vos et super filios vestros 15 benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram

Psalms 119:1-2

1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

Psalms 119:1

1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum

Psalms 119:11

11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

Psalms 119:15-16

15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

Psalms 119:35

35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

Psalms 119:47-48

47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

Psalms 119:72

72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

Psalms 119:92

92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

Psalms 119:97-99

97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea

Psalms 119:115

115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

Psalms 128:2

2 laborem manuum tuarum cum comederis beatus tu et bene tibi erit

Psalms 129:8

8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Psalms 139:1-2

1 pro victoria David canticum Domine investigasti me et cognovisti 2 tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam

Psalms 142:3

3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo

Psalms 144:15

15 tauri nostri pingues non est interruptio et non est egressus et non est ululatus in plateis nostris

Psalms 146:5

5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo

Psalms 146:9

9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

Proverbs 1:15

15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum

Proverbs 1:22

22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam

Proverbs 2:12

12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur

Proverbs 3:34

34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam

Proverbs 4:14-15

14 ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via 15 fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam

Proverbs 4:19

19 via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant

Proverbs 9:12

12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum

Proverbs 13:15

15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

Proverbs 13:20

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

Proverbs 14:12

12 est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem

Proverbs 15:9

9 abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo

Proverbs 19:29

29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

Isaiah 3:10

10 dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet

Isaiah 17:13

13 sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate

Isaiah 27:11

11 in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei

Isaiah 29:5

5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt

Isaiah 44:4

4 et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta praeterfluentes aquas

Jeremiah 15:16

16 inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei quoniam invocatum est nomen tuum super me Domine Deus exercituum 17 non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum a facie manus tuae solus sedebam quoniam comminatione replesti me

Jeremiah 17:7

7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius 8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

Ezekiel 17:8

8 in terra bona super aquas multas plantata est ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem

Ezekiel 19:10

10 mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus eius et frondes eius creverunt ex aquis multis

Ezekiel 20:18

18 dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini

Ezekiel 47:12

12 et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam

Hosea 13:3

3 idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario

Nahum 1:7

7 bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se

Malachi 3:18

18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

Matthew 3:12

12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

Matthew 7:13-14

13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam

Matthew 7:13

13 intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam 14 quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam

Matthew 13:6

6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

Matthew 13:49

49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

Matthew 16:17

17 respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est

Matthew 21:19

19 et videns fici arborem unam secus viam venit ad eam et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi numquam ex te fructus nascatur in sempiternum et arefacta est continuo ficulnea

Matthew 21:34

34 cum autem tempus fructuum adpropinquasset misit servos suos ad agricolas ut acciperent fructus eius

Matthew 21:41

41 aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis

Matthew 25:32

32 et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis

Matthew 25:41

41 tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius

Matthew 25:46

46 et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam

Luke 2:37

37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

Luke 11:28

28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt

Luke 18:7

7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

Luke 21:36

36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

Luke 23:51

51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei

John 10:14

14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae

John 10:27

27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me

John 13:17

17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea

John 15:6

6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent

John 20:29

29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt

Romans 5:2

2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei

Romans 7:22

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem

Ephesians 6:13

13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare

1 Thessalonians 2:9

9 memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei

1 Timothy 4:15

15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus

2 Timothy 1:3

3 gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

2 Timothy 2:19

19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

1 Peter 4:3

3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus

2 Peter 2:12

12 hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt

1 John 5:3

3 haec est enim caritas Dei ut mandata eius custodiamus et mandata eius gravia non sunt

Jude 1:12

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Jude 1:15

15 facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

Revelation 22:2

2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

Revelation 22:14

14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.