Isaiah 14:24-27

Vulgate(i) 24 iuravit Dominus exercituum dicens si non ut putavi ita erit et quomodo mente tractavi 25 sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et onus illius ab umero eorum tolletur 26 hoc consilium quod cogitavi super omnem terram et haec est manus extenta super universas gentes 27 Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare et manus eius extenta et quis avertet eam