Job 22:13 Cross References - Vulgate

13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat

Psalms 10:11

11 dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

Psalms 59:7

7 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes

Psalms 64:5

5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo

Psalms 73:11

11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas

Psalms 94:7-9

7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob 8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit

Isaiah 29:15

15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

Ezekiel 8:12

12 et dixit ad me certe vides fili hominis quae seniores domus Israhel faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram

Ezekiel 9:9

9 et dixit ad me iniquitas domus Israhel et Iuda magna est nimis valde et repleta est terra sanguinibus et civitas repleta est aversione dixerunt enim dereliquit Dominus terram et Dominus non videt

Zephaniah 1:12

12 et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.