Job 20 Cross References - Vulgate

1 respondens autem Sophar Naamathites dixit 2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur 3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi 4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram 5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti 6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit 7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est 8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna 9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus 10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum 11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient 12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua 13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo 14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus 15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae 17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri 18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit 19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum 23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum 28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Genesis 1:28

28 benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram

Genesis 3:6

6 vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

Genesis 9:1-3

1 benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram 2 et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt 3 et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia

Genesis 11:4

4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

Genesis 19:24

24 igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo

Exodus 9:2

2 quod si adhuc rennuis et retines eos

Exodus 9:23

23 extenditque Moses virgam in caelum et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti

Exodus 12:36

36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios

Exodus 15:9-10

9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus

Exodus 22:1

1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

Exodus 22:3

3 quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur

Numbers 11:18-20

18 populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis 19 non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem 20 sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto

Numbers 11:33

33 adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis

Numbers 14:23

23 non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam

Deuteronomy 28:31

31 bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

Deuteronomy 28:33

33 fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

Deuteronomy 29:20-28

20 et Dominus non ignoscat ei sed tunc quam maxime furor eius fumet et zelus contra hominem illum et sedeant super eo omnia maledicta quae scripta sunt in hoc volumine et deleat nomen eius sub caelo 21 et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur 22 dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus 23 sulphure et salis ardore conburens ita ut ultra non seratur nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae Adamae et Seboim quas subvertit Dominus in ira et furore suo 24 et dicent omnes gentes quare sic fecit Dominus terrae huic quae est haec ira furoris eius inmensa 25 et respondebunt quia dereliquerunt pactum Domini quod pepigit cum patribus eorum quando eduxit eos de terra Aegypti 26 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi 27 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam ut induceret super eam omnia maledicta quae in hoc volumine scripta sunt 28 et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur

Deuteronomy 31:28

28 congregate ad me omnes maiores natu per tribus vestras atque doctores et loquar audientibus eis sermones istos et invocabo contra eos caelum et terram

Deuteronomy 32:13-14

13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo 14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

Deuteronomy 32:24

24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

Deuteronomy 32:41

41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

Judges 16:21-30

21 quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt 22 iamque capilli eius renasci coeperant 23 et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras 24 quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos 25 laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas 26 qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam 27 domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson 28 at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam 29 et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens 30 ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat

1 Samuel 12:3-4

3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam

2 Samuel 11:2-5

2 dum haec agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiae viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde 3 misit ergo rex et requisivit quae esset mulier nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Heliam uxor Uriae Hetthei 4 missis itaque David nuntiis tulit eam quae cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua 5 et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi

2 Samuel 12:6

6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit

2 Samuel 12:10-11

10 quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tua 11 itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius

2 Samuel 17:29

29 et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto

2 Samuel 18:14

14 et ait Ioab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu

2 Samuel 22:35

35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea

1 Kings 14:10

10 idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israhel et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum

1 Kings 20:30

30 fugerunt autem qui remanserant in Afec in civitatem et cecidit murus super viginti septem milia hominum qui remanserant porro Benadad fugiens ingressus est civitatem in cubiculum quod erat intra cubiculum

1 Kings 21:19

19 et loqueris ad eum dicens haec dicit Dominus occidisti insuper et possedisti et post haec addes haec dicit Dominus in loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth lambent tuum quoque sanguinem

2 Kings 7:2

2 respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes

2 Kings 9:37

37 et erunt carnes Hiezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Hiezrahel ita ut praetereuntes dicant haecine est illa Hiezabel

2 Kings 20:17

17 ecce dies venient et auferentur omnia quae sunt in domo tua et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc in Babylone non remanebit quicquam ait Dominus

2 Kings 24:2

2 inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas

Esther 5:11-12

11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset 12 et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum

Esther 7:10

10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit

Job 1:15

15 et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

Job 1:17

17 sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

Job 2:11

11 igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur

Job 3:17

17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore

Job 4:2

2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

Job 4:20

20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt

Job 5:3

3 ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim 4 longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat 5 cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius

Job 6:4

4 quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me

Job 7:8

8 nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam

Job 7:10

10 nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius

Job 8:8-9

8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam 9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram

Job 8:12-13

12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit 13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit

Job 8:18

18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te 19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur

Job 11:1

1 respondens autem Sophar Naamathites dixit

Job 13:19

19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

Job 13:26

26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae

Job 14:10

10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est

Job 15:10

10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui

Job 15:16

16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem

Job 15:21

21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur

Job 15:29-34

29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam

Job 15:29

29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam 30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui 31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit 32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet 33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum 34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

Job 16:11

11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

Job 16:13

13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

Job 16:18

18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

Job 18:5-6

5 nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius 6 lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur 7 artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum

Job 18:11

11 undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius

Job 18:15

15 habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur

Job 18:18

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum

Job 18:18-19

18 expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum 19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

Job 18:19-19

19 non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius

Job 18:21

21 haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum

Job 19:3

3 en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me

Job 19:20

20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos

Job 19:29

29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Job 20:2

2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur 3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

Job 20:5

5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti

Job 20:7

7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est

Job 20:10

10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum

Job 20:15

15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae

Job 20:18

18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit

Job 20:18-22

18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit 19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

Job 21:26

26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos 27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas 28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum

Job 21:30

30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur

Job 22:6

6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus

Job 24:2-12

2 alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos 3 asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae 4 subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae 5 alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis 6 agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant 7 nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore 8 quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides 9 vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt 10 nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas 11 inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt 12 de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur

Job 27:3

3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis

Job 27:8

8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius

Job 27:11

11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam

Job 27:13-23

13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient

Job 27:13

13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane

Job 27:14-19

14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt

Job 27:15-19

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

Job 27:16-17

16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta

Job 27:16-19

16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

Job 27:17-17

17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet

Job 27:17-19

17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum

Job 27:18-19

18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet

Job 27:19-19

19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas

Job 27:20

20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius

Job 29:6

6 quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

Job 31:2-3

2 quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis 3 numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam

Job 31:13-22

13 si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me 14 quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi 15 numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus 16 si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci 17 si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea 18 quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum 19 si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem 20 si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est 21 si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem 22 umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur

Job 31:25

25 si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea

Job 31:29

29 si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum

Job 31:38-39

38 si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent 39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi

Job 32:7

7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam

Job 32:13-20

13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo 14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi 15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia 16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam 18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit 20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

Job 33:3

3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

Job 35:9

9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum

Job 42:9

9 abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et suscepit Dominus faciem Iob

Psalms 7:12

12 non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum

Psalms 10:7

7 maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas

Psalms 10:18

18 ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

Psalms 11:5-6

5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Psalms 11:6-6

6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

Psalms 12:5

5 propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum

Psalms 18:10

10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

Psalms 21:9

9 pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

Psalms 25:7

7 peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine

Psalms 31:22

22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

Psalms 32:3-4

3 quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4 die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter

Psalms 36:8-9

8 inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos 9 quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

Psalms 37:10

10 vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet

Psalms 37:35-36

35 res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

Psalms 37:36

36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

Psalms 38:1-8

1 canticum David in commemoratione Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 2 quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 3 non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 4 quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 5 conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 6 adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 7 quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 8 evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

Psalms 39:2-3

2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est 3 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

Psalms 39:5

5 ecce breves posuisti dies meos et vita mea quasi non sit in conspectu tuo omnia enim vanitas omnis homo stans semper

Psalms 44:20-21

20 quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis 21 si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

Psalms 49:3

3 os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias

Psalms 51:8-9

8 auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti 9 absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

Psalms 73:18-20

18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans

Psalms 73:19

19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20 et ego insipiens et nescius

Psalms 73:20

20 et ego insipiens et nescius

Psalms 78:2-5

2 non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 3 statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 4 ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 5 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant

Psalms 78:30-31

30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter

Psalms 81:16

16 et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

Psalms 83:10

10 contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae

Psalms 88:15

15 pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum

Psalms 90:5

5 percutiente te eos somnium erunt

Psalms 103:15-16

15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit

Psalms 109:9-15

9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis

Psalms 109:10-15

10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum

Psalms 109:17-18

17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius

Psalms 115:16

16 caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum

Psalms 116:11

11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

Psalms 120:4

4 sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

Proverbs 1:12

12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum

Proverbs 1:31

31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur

Proverbs 5:11-13

11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas 12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum 13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

Proverbs 5:22-23

22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur 23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

Proverbs 6:31

31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

Proverbs 7:23

23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

Proverbs 9:17-18

17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius

Proverbs 11:4

4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte

Proverbs 14:29

29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

Proverbs 14:31

31 qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis 32 in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua

Proverbs 20:17

17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo

Proverbs 22:22-23

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta 23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

Proverbs 23:8

8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos

Proverbs 23:20-21

20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio

Proverbs 23:29-35

29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum 30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis 31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande 32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet 33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa 34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo 35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Proverbs 28:3

3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

Proverbs 29:20

20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

Ecclesiastes 2:18-20

18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum 20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole

Ecclesiastes 4:1

1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos

Ecclesiastes 5:8

8 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

Ecclesiastes 5:13-14

13 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

Ecclesiastes 7:9

9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

Ecclesiastes 11:9

9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

Isaiah 5:7-8

7 vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor 8 vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae

Isaiah 7:15

15 butyrum et mel comedet ut sciat reprobare malum et eligere bonum

Isaiah 7:22

22 et prae ubertate lactis comedet butyrum butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae

Isaiah 8:22

22 et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

Isaiah 10:6

6 ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum

Isaiah 14:13-14

13 qui dicebas in corde tuo in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis 14 ascendam super altitudinem nubium ero similis Altissimo

Isaiah 14:20-22

20 non habebis consortium neque cum eis in sepultura tu enim terram disperdisti tu populum occidisti non vocabitur in aeternum semen pessimorum 21 praeparate filios eius occisioni in iniquitate patrum eorum non consurgent nec hereditabunt terram neque implebunt faciem orbis civitatum 22 et consurgam super eos dicit Dominus exercituum et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem ait Dominus

Isaiah 21:4

4 emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

Isaiah 24:7-11

7 luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde 8 cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae 9 cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam 10 adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte 11 clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae

Isaiah 24:18

18 et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae

Isaiah 26:21

21 ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos

Isaiah 29:7-8

7 et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam 8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion

Isaiah 30:6

6 onus iumentorum austri in terra tribulationis et angustiae leaena et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros iumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit

Isaiah 30:33

33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

Isaiah 41:17

17 egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos

Isaiah 57:20-21

20 impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum 21 non est pax dixit Deus meus impiis

Jeremiah 2:19

19 arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te dicit Dominus Deus exercituum

Jeremiah 8:2

2 et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt

Jeremiah 11:15-16

15 quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas in quibus gloriata es 16 olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellae grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta eius

Jeremiah 17:6-8

6 erit enim quasi myrice in deserto et non videbit cum venerit bonum sed habitabit in siccitate in deserto in terra salsuginis et inhabitabili 7 benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius 8 et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit aestus et erit folium eius viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum

Jeremiah 17:11

11 perdix fovit quae non peperit fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens

Jeremiah 20:3-4

3 cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique 4 quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio

Jeremiah 20:9

9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

Jeremiah 22:13

13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei

Jeremiah 22:17

17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis

Jeremiah 29:23

23 pro eo quod fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt in uxores amicorum suorum et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter quod non mandavi eis ego sum iudex et testis dicit Dominus

Jeremiah 48:43-44

43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus 44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus

Jeremiah 51:34

34 comedit me devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis reddidit me quasi vas inane absorbuit me sicut draco replevit ventrem suum teneritudine mea et eiecit me

Jeremiah 51:44

44 et visitabo super Bel in Babylone et eiciam quod absorbuerat de ore eius et non confluent ad eum ultra gentes siquidem et murus Babylonis corruit

Lamentations 2:16

16 FE aperuerunt super te os suum omnes inimici tui sibilaverunt et fremuerunt dentibus dixerunt devoravimus en ista est dies quam expectabamus invenimus vidimus

Lamentations 3:34

34 LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae

Lamentations 3:38

38 MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

Ezekiel 7:12

12 venit tempus adpropinquavit dies qui emit non laetetur et qui vendit non lugeat quia ira super omnem populum eius

Ezekiel 22:29

29 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio

Ezekiel 24:13

13 inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te

Ezekiel 32:27

27 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium

Daniel 4:11

11 magna arbor et fortis et proceritas eius contingens caelum aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae

Daniel 4:22

22 tu es rex qui magnificatus es et invaluisti et magnitudo tua crevit et pervenit usque ad caelum et potestas tua in terminos universae terrae

Hosea 8:7-8

7 quia ventum seminabunt et turbinem metent culmus stans non est in eis germen non faciet farinam quod si et fecerit alieni comedent eam 8 devoratus est Israhel nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum

Hosea 9:1

1 noli laetari Israhel noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici

Amos 4:1-3

1 audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus 2 iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus 3 et per aperturas exibitis altera contra alteram et proiciemini in Armon dicit Dominus

Amos 5:19

19 quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber

Amos 8:4

4 audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae

Amos 9:1-3

1 vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit 2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos

Amos 9:2-3

2 si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos 3 et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris ibi mandabo serpenti et mordebit eos

Obadiah 1:3-4

3 superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrae exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram 4 si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum inde detraham te dicit Dominus

Micah 2:2

2 et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et hereditatem eius

Micah 2:9

9 mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum

Zephaniah 1:18

18 sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram

Malachi 2:2

2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

Malachi 3:5

5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

Matthew 3:7

7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira

Matthew 3:12

12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

Matthew 5:29-30

29 quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam 30 et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam

Matthew 7:21

21 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum

Matthew 8:12

12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Matthew 11:23

23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem

Matthew 13:20-21

20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud 21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

Matthew 16:26

26 quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua

Matthew 23:13

13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare

Matthew 23:24

24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes

Matthew 24:51

51 et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium

Matthew 27:3-4

3 tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus 4 dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris

Mark 6:25

25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

Mark 9:43-49

43 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem 44 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 45 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis 46 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 47 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 48 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur 49 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

Luke 12:2-3

2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur 3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis

Luke 12:17-20

17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos 18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea 19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare 20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 16:24

24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma

Luke 16:24-25

24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris

Luke 19:8

8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum

John 8:21

21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire

John 8:24

24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro

Acts 1:25

25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum

Acts 12:22-23

22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis 23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit

Acts 28:3-6

3 cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum eius 4 ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere 5 et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est 6 at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum

Romans 2:16

16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

Romans 3:13

13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

Romans 8:13

13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

Romans 10:2

2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam

1 Corinthians 4:5

5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

2 Corinthians 5:11

11 scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

Galatians 6:4

4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

James 2:6

6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia

James 2:13

13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio

James 4:8-9

8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo 9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem

James 4:16

16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est

James 5:1-3

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis 2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt 3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus 4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit

Jude 1:13

13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

Revelation 18:7

7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo

Revelation 18:17

17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt

Revelation 22:1

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.