Job 20:2 Cross References - Vulgate

2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur

Job 4:2

2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit

Job 13:19

19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor

Job 20:3

3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi

Job 32:13-20

13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo 14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi 15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia 16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam 18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit 20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo

Psalms 31:22

22 ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

Psalms 39:2-3

2 obmutui silentio tacui de bono et dolor meus conturbatus est 3 incaluit cor meum in medio mei in meditatione mea incensus sum igni

Psalms 116:11

11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium

Proverbs 14:29

29 qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam

Proverbs 29:20

20 vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio

Ecclesiastes 7:9

9 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

Jeremiah 20:9

9 et dixi non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens

Mark 6:25

25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

Romans 10:2

2 testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam

James 1:19

19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.